Link Copied!
Henry of Huntingdon Quotes (1088-1157)
About Henry of Huntingdon
Henricus Huntendunensis or Henry of Huntingdon (c. 1088 – c. 1157) was an Anglo-Norman churchman and chronicler. His Historia Anglorum covers English history as far as the accession of Henry II.
Best Henry of Huntingdon Quotes
Shortest
Earliest
Explore our curated collection of the most famous and impactful Henry of Huntingdon quotes.
“''Proprie uero proprium Britanniae est, ut incolae eius in peregrinationem tendentes, omnibus gentibus cultu et sumptu clariores ex hoc unde sint dinosci possint.’’”
“Cum in omni fere litterarum studio dulce laboris lenimen et summum doloris solamen dum uiuitur insitum considerem, tum delectabilius et maioris praerogatiua claritatis historiarum splendorem amplectendum crediderim.”
“Quod cum in maximo uigore floreret imperii, sedile suum in littore maris cum ascenderet statui iussit. Dixit autem mari ascendenti: "Tu mee dicionis es, et terra in qua sedeo mea est, nec fuit qui inpune meo resisteret imperio. Impero igitur tibi ne in terram meam ascendas, nec uestes uel membra dominatoris tui madefacere presumas."”
“Circa hoc tempus Siwardus consul fortissimus Nordhymbre, pene gigas statura, manu uero et mente predura, misit filium suum in Scotiam conquirendam. Quem cum bello cesum patri renuntiassent, ait, "Recepitne uulnus letale in anteriori uel posteriori corporis parte?" Dixerunt nuntii, "In anteriori." At ille, "Gaudeo plane, non enim alio me uel filium meum digner funere."”
“Siwardus, consul rigidissimus, pro fluuio uentris ductus mortem sensit imminere. Dixitque, "Quantus pudor me tot in bellis mori non potuisse, et uaccarum morti cum dedecore reseruarer! Induite me saltem lorica mea impenetrabili, precingite gladio. Sublimate galea. Scutum in leua. Securim auratam michi ponite in dextra, ut militum fortissimus modo militis moriar." Dixerat, et ut dixerat armatus honorifice spiritum exalauit.”
“Edwardus, duodecimo anno regni sui, cum pranderet apud Windlesore, ubi plurimum manere solebat, Godwinus gener suus et proditor, recumbens iuxta eum, dixit: "Sepe tibi rex falso delatum est me prodicioni tue inuigilasse. Sed si Deus celi uerax et iustus est, hoc panis frustrulum concedat ne michi guttur pertranseat, si umquam te prodere uel cogitauerim." Deus autem uerax et iustus audiuit uocem proditoris, et mox eodem pane strangulatus, mortem pregustauit eternam.”
Henry of Huntingdon Quotes by Topic
Find exactly what you are looking for by browsing this categorized list of Henry of Huntingdon quotes by topic.
Henry of Huntingdon on England 2 quotes
“This, the most celebrated of islands, formerly called Albion, later Britain, and now England.”
About Henry of Huntingdon
Henricus Huntendunensis or Henry of Huntingdon (c. 1088 – c. 1157) was an Anglo-Norman churchman and chronicler. His Historia Anglorum covers English history as far as the accession of Henry II.